monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.212 > sectio 1 > csg248.157 > 53 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, 1, 11
Quam dum tacitus loquitur, coeperunt paulatim membra eius, quae inimici fuerant arte revincta, dissolvi, et sentiens se manum dexteram habere iam liberam, ori signum beatae crucis imponit, rursumque conversus ad hydrum, pingit iterum crucem Christi adversus eum, dicens: Tune es ille, qui protoplastum de paradisi habitaculo proiecisti, qui germani dexteram parricidio cruentasti, qui Pharaonem ut populum Dei persequeretur armasti? qui ad extremum ipsum Hebraeum populum, ut invidia succendente persequeretur Dominum, excitasti? Discede a servis Dei, a quibus saepius superatus discessisti confusus, tu es enim in Cain proiectus, in Esau supplantatus, in Goliath prostratus, in Iuda traditore suspensus; et in ipsa illa Dominicae virtutis cruce cum potestatibus et dominationibus tuis triumphatus atque contritus es.